monumenta.ch > Cassianus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 17, 8
Caetera enim venena serpentum, id est, carnalia peccata vel vitia, quibus ut cito involvitur ita facile expurgatur humana fragilitas, habent aliqua vulnerum suorum in carne vestigia, quibus quamvis terrenum corpus perniciosissime contumescat, tamen si theriacae remedium, aut illam salutarium verborum medelam aliquis peritissimus carminum divinorum incantator admoverit, ad perpetuam animae mortem pernicies virulenta non pervenit. Invidiae autem quasi a regulo serpente effusum virus vitam ipsam religionis ac fidei priusquam vulnus in corpore sentiatur excludit.